ACUS Cyprea

ACUS Cyprea
ACUS Cyprea
apud Trebellium Pollion. fibulam auream cum acu ryprea unam, in Vita Claudii c. 14. ita enim haber Codex Palatinus, ut Gruterus testatur, cum alias nullô sensu legatur Cumacum Cypriam: non ab ullo Cypriorum artificio dicta est, sed ab cypro, h. e. aere cyprio, quod nunc cuprum vocamus, nempe aes rubrum; Spartiano in Pescennino cyprum dictum. Ita enim in veterib. libris, Nam et ex are vel cypro cancelli superpositi esse dicuntur. Inde hôc locô acus cyprea; cuius multa apud Marcellum mentio: Lacertum viridem, quem Graeci sauron vocant, capies, perque eius oculos acum cupream cum licio, quamlongo volueris, traicies. Idem alibi, Lacertam viridem excaecatam acu cupreâ, in vas vitreum mittes, cum annulis argenteis, ferreis et electrinis. Item, ranunculum viridem acu cupreâ pungito et sanguine eius exceptô palpebras continge. Sed et aliis locis apud eundem, et acus cupreae et annuli cuprei et vasa cuprea, memorantur. Salmas. ad Trebellium loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ACUS — I. ACUS Chunorum Rex, singulari certamine occisus, a Ladislao, Ungariae Rege, in Danubii ripa, Bonfin. l. 4. Dec. 2. II. ACUS Graec. βελόνη, Bellonae inventum, ut Hygino placet, matronis in componendis crinibus adhiberi solita est; hinc crinalis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CUPRUM — apud Solin. c. 52. Tertius (adamas) in venis cupri apparet propior ad aeream faciem. Quartus in metallis ferrariis legitur etc. Seu Cyprum, aes Cyprium eius aevô appellatum est. Sic cum ait paulo post: Nam et hi, qui in cypro deprehenduntur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”